Gaudemus.Ehem, opportune: te ipsum quaerito.Quid tristis es?Rogas me, ubi nobis AeschinusSiet, quid tristis ego sim?Dixine hoc fore?Quid fecit?Quid ille fecerit? quem neque pudetQuicquam; nec metuit quemquam; neque legem putatTenere se ullam: nam illa quae antehac facta suntOmitto: modo quid designavit!Quidnam id est?Fores effregit atque in aedes irruitAlienas: ipsum dominum atque omnem familiamMulcavit usque ad mortem: eripuit mulieremQuam amabat. Clamant omnes indignissimeFactum esse. Hoc advenienti quot mihi, Micio,Dixere! in ore est omni populo. Denique,Si conferendum exemplum est, non fratrem videtRei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?Nullum huius simile factum. Haec quum illi, Micio,Dico tibi dico: tu illum corrumpi sinis.Homine imperito nunquam quicquam iniustius,Qui nisi quod ipse fecit nihil rectum putat.Quorsum istuc?Quia tu Demea haec male iudicas.Non est flagitium, mihi crede, adolescentulumScortari neque potare; non est; neque foresEffringere. Haec si neque ego neque tu fecimus,Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibiId laudi ducis quod tum fecisti inopia?Iniurium est; nam si esset unde id fieret,Faceremus: et tu illum tuum, si esses homo,Sineres nunc facere, dum per aetatem licet,Potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,Alieniore aetate post faceret tamen.Pro Iupiter! tu homo adigis me ad insaniam.Non est flagitium, facere haec adolescentulum?Ah,Ausculta: ne me obtundas de hac re saepius.