Dissimili studio est iam inde ab adolescentia.Ego hanc clementem vitam urbanam atque otiumSecutus sum; et, quod fortunatum isti putant,Uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia:Ruri agere vitam; semper parce ac duriterSe habere: uxorem duxit; nati filiiDuo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;Eduxi a parvulo; habui, amavi pro meo;In eo me oblecto; solum id est carum mihi.Ille ut item contra me habeat facio sedulo:Do, praetermitto: non necesse habeo omniaPro meo iure agere. Postremo alii clanculumPatres quae faciunt, quae fert adolescentia,Ea ne me celet consuefeci filium;Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, autAudebit, tanto magis audebit caeteros.Pudore et liberalitate liberosRetinere satius esse credo quam metu.Haec fratri mecum non convenient neque placent.Venit ad me saepe clamitans, Quid agis, Micio?Cur perdis adolescentem nobis? cur amat?Cur potat? cur tu his rebus sumtum suggeris?Vestitu nimio indulges; nimium ineptus es.Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum:Et errat longe mea quidem sententiaQui imperium credat gravius esse aut stabiliusVi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur.Mea sic est ratio, et sic animum induco meum:Malo coactus qui suum officium facitDum id rescitum iri credit tantisper cavet:Si sperat fore clam rursum ad ingenium redit.Ille quem beneficio adiungas ex animo facit;Studet par referre: praesens absensque idem erit.Hoc patrium est, potius consuefacere filiumSua sponte recte facere quam alieno metu.Hoc pater ac dominus interest: hoc qui nequit,Fateatur nescire imperare liberis.Sed estne hic ipsus de quo agebam? et certe is est.Nescio quid tristem video: credo iam ut soletIurgabit. Salvum te advenire, Demea,