Hecyra est huic nomen fabulae: haec cum dataNova est novum intervenit vitium et calamitas,Ut neque spectari neque cognosci potuerit.Ita populus studio stupidus in funambuloAnimum occuparat. Nunc haec plane est pro nova;Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluitIterum referre ut iterum posset vendere.Alias cognostis eius: quaeso hanc nunc noscite.Orator ad vos venio ornatu prologi:Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senemLiceat quo iure sum usus adolescentior;Novas qui exactas feci ut inveterascerent,Ne cum poeta scriptura evanesceret.In his quas primum Caecili didici novasPartim sum earum exactus, partim vix steti.Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam,Spe incerta certum mihi laborem sustuli.Easdem agere coepi ut ab eodem alias disceremNovas studiose, ne illum ab studio abducerem.Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae,Placitae sunt. Ita poetam restitui in locumPrope iam remotum iniuria adversariumAb studio atque ab labore atque arte musica.Quod si scripturam sprevissem in praesentia,Et in deterrendo voluissem operam sumere,Ut in otio esset potius quam in negotio,Deterruissem facile ne alias scriberet.Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentiumNumquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas.Eam calamitatem vestra intelligentiaSedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria,Funambuli eodem accessit expectatio:Comitum conventus, strepitus, clamor mulierumFecere ut ante tempus exirem foras.Vetere in nova coepi uti consuetudine,In experiendo ut essem: refero denuoPrimo actu placeo; quum interea rumor venitDatum iri gladiatores; populus convolat: