Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat.Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente.Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio factaPhilumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostramUt quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastorNunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre.Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris,Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui.Visum est.Certen?Certe.Deus sum, si hoc ita est.Verum reperies.Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties.Maneo.Sic te dixisse opinor, invenisse MyrrhinamBacchidem annulum suum habere.Factum.Eum quem olim ei dedi;Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum?Ita, inquam.Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior?Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio.At ego scio.Quid?Nihil enim.Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris,Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas.Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium.Me exspectat, credo: adibo.Salve, Pamphile.