Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit?Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse,Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget.Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti,Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem,Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat,Accedebam. Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?Non sum. At Callidemides? Non. Hospitem ecquem PamphilumHic habes? Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror.Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid BacchidemAb nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei?Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.Quid eo?Dic me orare ut veniat.Ad te?Immo ad Philumenam.Quid rei est?Tua quod nihil refert percontari desinas.Nihil aliud dicam?Etiam; cognosse annulum illum MyrrhinamGnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat.Scio.Tantumne est?Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit.Sed cessas?Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est;Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit:Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo;Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolviHic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:Nam memini abhinc menses decem fere ad me note primaConfugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum,Cum hoc annulo: extimui ilico. Mi Pamphile, inquam, amabo,Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es?Dic mihi. Ille alias res agere se simulare: postquam video,