Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo:Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat;Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum:Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam:Nam in eandem vitam te revolutum denuoVideo esse.Mene?Te ipsum. Et facis iniuriam,Quum fingis falsas causas ad discordiam,Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris;Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuitQuamobrem abs te abiret?Plane hic divinat; nam id est.Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi.Ah,Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo.Non est nunc tempus.Puerum accipias; nam is quidemIn culpa non est: post de matre videro.Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio;Tot me nunc rebus miserum concludit pater.Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo;Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus.Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?Num tibi videtur esse apud sese? Sine.Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam.Maxime.Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit.Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt.Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi.Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere,Neque ei credebam primo; nunc vero palam est.Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo.Oremus; accusemus; gravius deniqueMinitemur, si cum illo habuerit rem postea.Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hancVicinam nostram: huc evoca verbis meis;