Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.Evenit: habeo gratiam Dis.Nullus sum.Reduc uxorem, ac noli adversari mihi.Pater, si ex me illa liberos vellet sibi,Aut se esse mecum nuptam, satis certo scioNon me clam haberet quod celasse intelligo.Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam,Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror,Quamobrem reducam?Mater quod suasit suaAdolescens mulier fecit: mirandumne id est?Censen te posse reperire ullam mulieremQuae careat culpa? an quia non delinquunt viri?Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,Remissane opus sit vobis redductan domum.Uxor quid faciat in manu non est mea:Neutra in re vobis difficultas a me erit.Sed quid faciemus puero?Ridicule rogas:Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet,Ut alamus nostrum.Quem ipse neglexit paterEgo alam?Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile?Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est?Enimvero prorsus iam tacere non queo;Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me?Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum?Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuamMatrem non posse habere hanc uxorem domi,Pollicita est ea se concessuram ex aedibus.Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides;Puer quia clam te est natus nactus alteram es.Erras, tui animi si me esse ignarum putas.Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum,Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres.