Illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?Non facies: neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velitMea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos diesMea causa nolo.Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt:Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenetStudiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meaeLonginquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam.Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere.Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus;Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero.Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum.Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret,Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem.Obsecro, mi Pamphile,Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo,Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam.Vae misero mihi!Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere;Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris.Fors fuat pol.Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.Spero ecastor.I ergo intro, et compone quae tecum simulFerantur: dixi.Ita ut iubes faciam.Pater.Quid vis, Pamphile?Hinc abire matrem? minime.Quid ita istuc vis?Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus.Quid est?Quid vis facere nisi reducere?Equidem cupio; et vix contineor;Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar.Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore.