Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat.Ecce autem tu quoque proterve iracundus es.Percontumax redisti huc nobis, Pamphile.Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.Quia paulum vobis accessit pecuniae,Sublati animi sunt.Etiam mecum litigas?Deliberet, renuntietque hodie mihi,Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet.Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea?Postremo inter se transigant ipsi, ut libet;Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgiumAd uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia;Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam.