Sed eam iam remittet.Scilicet.Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia.At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant.Ego me scio cavisse ne ulla merito contumeliaFieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim,Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere;Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides,Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit:Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.Sed quando sese esse indignam deputat matri meaeQuae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia,Neque alio pacto componi potest inter eas gratia,Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus,Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo.Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile.Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem?Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater,Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio.Amoque et laudo et vehementer desidero;Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;Illique exopto ut reliquam vitam exigatCum eo viro me qui sit fortunatior;Quandoquidem illam a me distrahit necessitas.Tibi id in manu est ne fiat.Si sanus sies,Iube illam redire.Non est consilium, pater.Matris servibo commodis.Quo abis? mane;Mane, inquam: quo abis?Quae haec est pertinacia?Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?Quamobrem te orabam filiam ut remitteres.Non credidi edepol adeo inhumanum fore.Ita nunc is sibi me supplicaturum putat?Si est ut velit reducere uxorem, licet;