Cadaverosa facie.Di illum perduint.Quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum?Maneto: curre.Non queo; ita defessus sum.Ille abiit: quid agam infelix? prorsus nescioQuo pacto hoc celem quod me oravit Myrrhina,Suae gnatae partum; nam me miseret mulieris.Quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;Nam me parenti potius quam amori obsequiOportet. Atat eccum Phidippum et patremVideo: horsum pergunt. Quid dicam hisce incertus sum.Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?Factum.Venisse aiunt: redeat.Quam causam dicam patriQuamobrem non reducam nescio.Quem ego hic audivi loqui?Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.Ipsus est de quo hic agebam tecum.Salve, mi pater.Gnate mi, salve.Bene factum te advenisse, Pamphile;Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum.Creditur.Advenis modo?Admodum.Cedo, quid reliquit PhaniaConsobrinus noster?Sane hercle homo voluptati obsequensFuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant:Sibi vero hanc laudem relinquunt: Vixit, dum vixit, bene.Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia?Quicquid est id quod reliquit profuit.Immo obfuit;Nam illum vivum et salvum vellem.Impune optare istuc licet:Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio.Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te.Noli fodere: iussi.