Nam qui amat cui odio ipsus est bis facere stulte duco:Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert.Tum autem filius introiit videre, ut venit, quid agat.Quid ais? an venit Pamphilus?Venit.Dis gratiam habeo.Hem, istoc verbo animus mihi rediit, et cura ex corde excessit.Iam ea de causa maxime nunc huc introire nolo:Nam si remittent quippiam Philumenae dolores,Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soliQuae inter vos intervenit, unde ortum est initium irae.Atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est!O mi gnate.Mea mater salve.Gaudeo venisse salvum: salvanPhilumena est?Meliuscula est.Utinam istuc ita Di faxint.Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis?Recte, mater.Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?Ita factum est.Quid morbi est?Febris.Quotidiana?Ita aiunt.I sodes intro; consequar iam te, mea mater.Fiat.Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta.Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant?Cessas?Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum,Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt;Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus:Qua me propter exanimatum citius eduxi foras.Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicansMorbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi!Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simulLaetae exclamant, Venit; id quod me repente aspexerant.Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium,