Minime; nam postquam attendiMagis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiuratNon posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus:Non possum adversari meis.Hem, Sostrata!Heu me miseram!Certumne est istuc?Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis?Nam est quod me transire ad forum iam oporteat.Eo tecum una.Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris,Propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.Nam, ita me Di ament, quod me accusat nunc vir sum extra noxiam.Sed non facile est expurgatu; ita animum induxerunt socrusOmnes esse iniquas: haud pol me quidem; nam nunquam secusHabui illam ac si ex me esset nata: nec qui hoc mihi eveniat scio;Nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.