Illius dices culpa factum.Haud equidem dico, mi Lache.Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidemSatis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaveritUt cum matre plus una esset?Quid ais? non signi hoc sat est,Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror;Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velitDucere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur.Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogamQuae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciamUt tibi concedam; neque tuae libidini adversabor.Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem,Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.Nunc video in illarum potestate esse te.Heia vero!Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc,Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer:Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus,Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vosQuia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es,Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa,Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare.Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat.Laches, et diligentiam vestram et benignitatemNovi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco:Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo,Si facere possim ullo modo.Quae res te id facere prohibet?Eho, numquidnam accusat virum?