Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio.Utine omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia;Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias?Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus:Viris esse adversas aeque studium est; similis pertinacia est;In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam.Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.Me miseram, quae nunc quamobrem accuser nescio.Hem,Tu nescis?Non, ita me Di bene ament, mi Lache.Itaque una inter nos agere aetatem liceat.Di mala prohibeant.Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.Scio.Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.Egone?Tu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas.An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitraminiQuo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat?Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio:Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam;Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret.Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata.Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens;Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati,Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam.Non te pro his curasse rebus ne quid aegre esset mihi?Non mea opera neque pol culpa evenit.Immo maxime.Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata.Quae hic erant curares, quum ego vos solvi curis caeteris.Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?