Agitarem libere inter vos convivium;Nam illi haud licebat nisi praefinito loquiQuae illi placerent.Haud opinor commodeFinem statuisse orationi militem.Sed quid hoc negoti est modo quae narravit mihiHic intus Bacchis? quod ego nunquam credidiFore ut hac ille viva posset animum inducereUxorem habere.Iabere autem?Eho tu, an non habet?Habet: sed firmae lae vereor ut sint nuptiae.Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.Sed qui istuc credam ita esse? die mihi, Parmeno.Non est opus prolato: hoc percontarierDesiste.Nempe ea causa, ut ne id fiat palam.Ita me Di amabunt, haud propterea te rogoUt hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.Nunquam dices tam commode ut tergum meumTuam in fidem committam.Ah noli, Parmeno;Quasi tu non multo malis narrare hoc mihiQuam ego quae percontor scire.Vera haec praedicat;Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidemDas te tacituram, dicam.Ad ingenium redis.Fidem do: loquere.Ausculta.Istic sum.Hanc BacchidemAmabat ut quum maxime tum PamphilusQuum pater uxorem ut ducat orare occipit:Et haec communia omnium quae sunt patrum,Sese senem esse, dicere, illum autem unicum;Praesidium velle se senectuti suae.Ille primo se negare: sed postquam acriusPater instat, fecit animi ut incertus foretPudorine anne amori obsequeretur magis.