Atqui ea res multo maximeDisiunxit illium ab illa, postquam et ipse se,Et illam, et hanc quae donli erat, cognovit satis,Ad exemplum amrbarum mores earum existimans.Haec, ita uti liberali esse ingenio decet,Pudens, modesta; incommoda atque iniuriasViri omnes ferre, et tegere contunielias.Hic animus partim uxoris misericordiaDevinctus, partim victus huius iniuriis,Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulitAmorem, postquami par ingenium nactus est.Interea in Imbro moritur cognatus senexHorunce: ea ad hos redibat lege hereditas.Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.Relinquit cum matre hic uxorem; nam senexRus abdidit se; huc raro in urbem commeat.Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?Nunc audies. Primo dies complusculosBene conveniebat sane inter eas. InterimMiris modis odisse coepit Sostratam:Neque lites ullae inter eas, postulatioNunquam.Quid igitur?Si quando ad eam accesseratConfabulatum, fugere e conspectu ilico;Videre nolle: denique, ubi non quit pati,Simulat se a matre arcessi ad rem divinam: abit.Ubi illic est dies conplures, arcessi iubet:Dixere causam tunc nescio quam: iterum iubet:Nemo remisit. Postquam arcessunt saepius,Aegram esse simulant mulierem. Nostra ilicoIt visere ad eam: admisit nemo. Hoc ubi senexRescivit, heri ea causa rure huc advenit:Patren continuo convenit Philumenae.Quid egerint inter se nondum etiam scio;Nisi sane curae est quorsum eventurum hoc siet.Habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.Et quidem ego: nam constitui cum quodam hospiteMe esse illum conventuram.Di vertant bene