Per pol quam paucos reperias meretricibusFideles evenire amatores, Syra.Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi,Quam sancte ut quivis facile posset credere,Nunquam illa viva lucturum uxorem domum.Hem duxit.Ergo propterea te seduloEt moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat,Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis.Utine eximium neminem habeam?Neminen;Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venitQuin ita paret sese abs te ut blanditiis suisQuam minimo pretio suam voluptatem expleat.Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere?Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus.Iniurium autem est ulcisci adversarios,Aut qua via te captent eadem ipsos capi?Eheu me miseram, cur non aut istaec mihiAetas et forma est, aut tibi haec sententia?Senex si quaeret me, modo isse dicitoAd portum, percontatum adventum Pamphili.Audin quid dicam Scirte? si quaeret me, utiTum dicas: si non quaeret, nullus dixeris;Alias ut uti possim causa hac integra.Sed videone ego Philotium? unde haec advenit?Philotis salve multum.O salve Parmeno.Salve mecastor Parmeno.Et tu edepol Syra.Dic mihi, Philotis, ubi te oblectasti tam diu?Minime equidem me oblectavi, quae cum militeCorinthum hinc simul profecta inhumanissimo:Biennium ibi perpetuum misera illum tuli.Edepol te desiderium Athenarum arbitror,Philotium, cepisse saepe, et te tuumConsilium contemsisse.Non dici potestQuam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite,Vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine