Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore?Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est.Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito.Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi:Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat.At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho,Singulatim qualis ego in hunc fuerim?Novi aeque omniaTecum.Meritone hoc meo videtur factum?Minime gentium;Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest,Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius?Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi.Quid est?Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli;Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit.Hem, quid ais?Adeone hoc indignum tibi videtur, filiusHomo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas?Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi.Faciet ut voles.Immo, ut meam iam scias sententiam,Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo,Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia;Quod is iubebit, faciam.Mulier sapiens es, Nausistrata.Satin tibi est Chreme?Immo vero pulchre discedo et probe,Et praeter spem.Tu tuum nomen die quod est.Mihin? Phormio:Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae.Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae volesFaciamque et dicam.Benigne dicis.Pol meritum est tuum.Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,