Scelus!Tibi narret?Eho tu, factum est abs te seduloPro fratre.Mi vir, non mihi narras?At—Quid, at?Non opus est dicto.Tibi quidem: at scito huic opus est.In Lemno—Hem, quid ais?Non taces?clam te—Hei mihi.Uxorem duxit.Mi homo, Di melius duint.Sic factum est.Perii misera.Et inde filiamSuscepit iam unam, dum tu dormis.Quid agimus?Pro Di immortales, facinus indignum, et malum.Hoc actum est.An quicquam hodie est factum indignius?Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes.Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinaeLemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;Sed ea quin sit ignoscenda.Verba fiunt mortuo.Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculamEam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier.Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem?Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?