Enim solus nequeo: accurre huc.Una iniuria estTecum.Lege agito ergo.Altera est tecum, Chreme.Rape hunc.Itane agitis? enimvero voce est opus.Nausistrata, exi.Os opprime.Impurum vide,Quantum valet.Nausistrata, inquam.Non taces?Taceam?Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.Quis nominat me?Hem.Quid istuc turbae est, obsecro,Mi vir?Ehem, quid nunc obstipuisti?Quis hic homo est?Non mihi respondes?Hicine ut tibi respondeat,Qui hercle ubi sit nescit?Cave isti quicquam creduas.Abi, tange: si non totus friget, me enica.Nihil est.Quid ergo est? quid istic narrat?Iam scies:Ausculta.Pergin credere?Quid ego, obsecro,Huic credam qui nihil dixit?Delirat miserTimore.Non pol temere est quod tu tam times.Ego timeo?Recte sane: quando nihil times,Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra.