Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est.Quo pacto aut unde haec hic rescivit?Nescio;Nisi me dixisse nemini id certo scio.Monstri, ita me Di ament, simile.Inieci scrupulum.Hem.Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat,Tam aperte irridens? Emori hercle satius est.Animo virili praesentique ut sis para:Vides tuum peccatum esse clatum foras;Neque iam id celare posse te uxorem tuam.Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,Id nosmet ipsos indicare placabilius est.Tum hunc impuratum poterimus nostro modoUlcisci.Atat, nisi inihi prospicio, haereo.Hi gladiatorio animo ad me affectant viam.At vereor ut placari possit.Bono animo es.Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris,Neque huius sis veritus feminae primariae,Quin novo modo ei faceres contumeliam,Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam daboUt ne restinguas lacrimis si exstillaveris.Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut.Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?Non hoc publicitus scelus hinc deportarierIn solas terras?In id redactus sum lociUt quid agam cum illo nesciam prorsum.Ego scio:In ius eamus.In ius? huc, si quid libet.Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.