I hinc in malam rein cum istac magnificentia,Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,Aut tua facta adeo?Irritor.Tune hanc duceres,Si tibi data esset?Fac periclum.Ut filiusCum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.Quaeso, quid narras?Quin tu mihi argentum cedo.Immo vero uxorem tu cedo.In ius ambula.In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis—Quid facies?Egone? Vos me indotatis modoPatrocinari fortasse arbitramini:Etiam dotatis soleo.Quid id nostra?Nihil.Hic quandam noram cuius vir uxorem —Hem.Quid est?Lemni habuit aliam:—Nullus sum.ex qua filiamSuscepit; et eam clam educat.Sepultus sum.Haec adeo ego illi iam denarrabo.Obsecro,Ne facias.Oh, tune is eras? Ut ludos facit.Missum te facimus.Fabulae.Quid vis tibi?Argentum quod habes condonamus te.Audio.Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,Inepti, vestra puerili sententia?Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.