Demiphonem, si domi est,Visam: ut, quod—At nos ad te ibamus, Phormio.De eadem hac fortasse causa.Ita hercle.Credidi.Quid ad me ibatis? Ridiculum. VerebaminiNe non id facerem quod recepissem semel?Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamenAdhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.Estne ea, ita ut dixi, liberalis?Oppido.Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,Postquam tantopere id vos velle animadverteram.At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;Nam qui erit rumor populi, inquit, si id feceris?Olim quum honeste potuit tum non est data:Nunc viduam extrudi turpe est: ferme eadem omniaQuae tute dudum coram me incusaveras.Satis superbe illuditis me.Qui?Rogas?Quia ne alteram quidem illam potero ducere:Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?Tum autem Antiphonem video ab sese amittereInvitum eam; inque.Tum autem video filiumInvitum sane mulierem ab se amittere.Sed transi sodes ad forum, atque illud mihiArgentum rursum iube rescribi, Phormio.Quodne ego discripsi porro illis quibus debuiQuid igitur fiet?Si vis mihi uxorem dare,Quam despondisti, ducam: sin est ut velisMancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.Nam non est aequum me propter vos decipi,Quum ego vestri honoris causa repudium alteraeRemiserim quae dotis tantundem dabat.