Hic pulcherrimumFacinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.Quod?Quodnam arbitrare?Nescio.Atqui mirificissimum:Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.Hem.Quid ais?Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?Aliquid credito,Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omniaIntelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.Immo etiam daboQuo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.Quin ergo rape me: quid cessas?Fecero.O mi Phormio,Vale.Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeoTantam fortunam de improviso esse his datam.Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,Et Phaedriae curam adimere argentariam,Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiisEi datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.Dis magnas merito gratias habeo atque ago,Quando evenere haec nobis, frater, prospere.Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,Priusquam dilapidet nostras triginta minasUt auferamus.