Num tu intelligis hic quid narret?Num tu?Nihil.Tantundem ego.Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt.Heus Geta.Hem tibi.Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris?Geta.Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines.Non manes?Vapula.Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero.Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.Sed isne es quem quaero an non? ipsus est.Congredere actutum.Quid est?O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime!Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho.Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim.Satin est si te delibutum gaudio reddo?Enicas.Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.Oh,Tu quoque hic aderas, Phormio?Aderam: sed cessas?Accipe, hem,Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domumSumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam.Quamobrem?Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho.Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogoQuamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem,Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad foresSuspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,Hoc modo sermonem captans.Eu Geta.