O Iupiter,Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio.Hem,Quo pacto id potuit?Non satis tutus est ad narrandum hic locus.At tu abi intro.Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo.Laetus sum, ut meae res sese habent, fratri obtigisse quod vult.Quam scitum est eiusmodi parare in animo cupiditatesQuas, quum res adversae sient, paulo mederi possis!Hic simul argentum repperit cura sese expedivit.Ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbisQuin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, ill probro sim.Neque me domum nunc reciperem, ni mihi esset spes ostentaHuiusce habendae. Sed ubinam Getam invenire possum,Ut rogem quod tempus conveniendi patris me capere iubeat?Argentum accepi; tradidi lenoni; abduxi mulierem;Curavi propria ea Phaedria ut poteretur; nam emissa est manu.Nunc una mihi res etiam restat quae est conficienda, otiumAb senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.Sed Phormio est. Quid ais?Quid?Quidnam nunc facturus Phaedria?Quo pacto satietatem amoris ait se velle sumere?Vicissim partes tuas acturus est.Quas?Ut fugitet patrem.Te suam rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;Nam potaturus est apud me. Ego me ire senibus SuniumDicam ad mercatum, ancillulam emtum quam dudum dixit Geta;Ne quum hic non videant me conficere credant argentum suum.Sed ostium concrepuit abs te.Vide quis egrediatur.Geta est.O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibusQuam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem;Quidnam hic sibi vult?nosque amicos eius exonerastis metu!Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio,Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.