Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota,Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescentiHarum qui est dominus aedium.Antiphonine?Hem! illi ipsi.Quid? duasne is uxores habet?Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam.Quid illam alteram quae dicitur cognata?Haec ergo est.Quid ais?Composito factum est quomodo hanc amans habere possetSine dote.Di vestram fidem, quam saepe forte temereEveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniensQuicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret,Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit;Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.Nihil pericli est.Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam.Nemo ex me scibit.Sequere me: intus caetera audies.Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum,Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.Planissime.His nunc praemium est qui recta prava faciunt.Verissime.Ut stultissime quidem illi rem gesserimus.Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.Etiamne id dubium est?Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.Hem, mutet autem?Nescio: verum si forte dico.Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam,Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam.Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur.