Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? autUnde mihi auxilium petam?Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur:Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter.Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo?Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptiasHasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi,Meae nutricem gnatae video.Neque ille investigatur—Quid ago?Qui est eius pater.Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco?Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear.Ea est ipsa:Colloquar.Quis hic loquitur?Sophrona.Et meum nomen nominat?Respice ad me.Di, obsecro vos, estne hic Stilpho?Non.Negas?Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona.Ne me istoc posthac nomine appellassis.Quid? non, obsecro, esQuem semper te esse dictitasti?St!Quid has metuis fores?Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomineEo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes forisEffutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus.Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis?Ubi illae sunt?Miseram me!Hem, quid est? vivuntne?Vivit gnata:Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est.Male factum.