Et magis esse illum idoneum, qui ipsi sit familiarior;Nos nostro officio nihil digresses esse; quantum is volueritDatum esse dotis.Quid tua, malum, id refert?Magni, Demipho.Non satis est tuum te officium facere, si non id fama approbat.Volo ipsius quoque voluntate hoc fieri, ne se eiectam praedicet.Idem ego istuc facere possum.Mulier mulieri magis congruit.Rogabo.Ubi illas ego nunc reperire possim cogito.