Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, PhormioDotem si accipiet, uxor ducenda est domum:Quid fiet?Non enim ducet.Novi: caeterum,Quum argentum repetent, nostra causa scilicetIn nervum potius ibit.Nihil est, Antipho,Quin male narrando possit depravarier.Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est.Audi nunc contra iam: si argentum acceperit,Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi.Spatium quidem tandem apparandis nuptiis,Vocandi, sacrificandi dabitur paululum.Interea amici quod polliciti sunt dabunt:Inde istis reddet.Quamobrem? aut quid dicet?Rogas?Quot res postilla monstra evenerunt mihi!Introiit in aedes ater alienus canis;Anguis per impluvium decidit de tegulis;Gallina cecinit; interdixit hariolus;Haruspex vetuit ante brumam aliquid noviNegoti incipere; quae causa est iustissima.Haec fient.Ut modo fiant.Fient: me vide.Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae.Quietus esto, inquam: ego curabo ne quid verborum duit.Hoc temere nunquam amittam ego a me quin mihi testes adhibeam:Cui dem, et quamobrem dem, commemorabo.Ut cautus est, ubi nihil opus est!Atqui ita opus facto est; at matura, dum libido eadem haec manet;Nam, si altera illaec magis instabit, forsitan nos reiciat.Rem ipsam putasti.Duc me ad eum ergo.Non moror.Ubi hoc egeris,Transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc prius quam hinc abeat:Dicat nos dare eam Phormioni nuptum, ne succenseat;