Ob decem minas, inquit.Age, age; iam ducat: dabo.Aediculae item sunt ob decem alias.Oi! hui!Nimium est.Ne clama: petito hasce a me decem.Uxori emenda ancillula est: tum plusculaSupellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias:His rebus sane pone, inquit, decem minas.Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas.Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat?Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filiusFac ut illam ducat nos quam volumus.Hei mihi,Geta, occidisti me tuis fallaciis.Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere.Quantum potest me certiorem, inquit, face;Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem;Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare.Iam accipiat; illis repudium renuntiet;Hanc ducat.Quae quidem illi res vertat male.Opportune adeo argentum nunc mecum attuli,Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.Geta.Hem.Quid egisti?Emunxi argento senes.Satin est id?Nescio hercle: tantum iussus sum.Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?Quid ergo narras?Quid ego narrem? opera tuaAd restim mihi quidem res rediit planissime.Ut te quidem omnes Di, Deaeque, Superi, Inferi,Malis exemplis perdant. Hem, si quid velis,Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo auferat.Quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere,Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri