Non capitis eius res agitur, sed pecuniae.Postquam hominem his verbis sentio mollirier,Soli sumus nunc hic, inquam; eho dic, quid velis dariTibi in manum, ut herus his desistat litibus;Haec hinc facessat; tu molestus ne sies.Satin illi Di sunt propitii?Nam sat scio,Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,Ut est ille bonus vir, tria non commutabitisVerba hodie inter vos.Quis te istaec iussit loqui?Immo non potuit melius pervenirierEo quo nos volumus.Occidi.Perge eloqui.A primo homo insanibat.Cedo, quid postulat?Quid? nimium quantum libuit.Die.Si quis daretTalentum magnum.Immo malum hercle: ut nihil pudet.Quod dixi adeo ei. Quaeso quid si filiamSuam unicam locaret? parvi retulitNon suscepisse: inventa est quae dotem petat.Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias;Haec denique eius fuit postrema oratio:Ego, inquit, iam a principio amici filiam,Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere:Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,In servitutem pauperem ad ditem dari:Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler,Aliquantulum quae afferret qui dissolveremQuae debeo; et etiam nunc, si vult DemiphoDare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi,Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari.Utrum stultitia facere ego hunc an malitiaDicam, scientem an imprudentem, incertus sum.Quid si animam debet?Ager oppositus est pignori,