An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?Commodius esse opinor duplici spe utier.Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est:Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem.Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta:Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi,Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.Adibo hosce, O noster Chreme.Salve, Geta.Venire salvum volupe est.Credo.Quid agitur?Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria.Ita: de Antiphone audistin quae facta?Omnia.Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,Sic circumiri.Id cum hoc agebam commodum.Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum seduloInveni, opinor, remedium huic rei.Quid, Geta?Quod remedium?Ut abii abs te, fit forte obviamMihi Phormio.Qui Phormio?Is qui istam.Scio.Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.Prendo hominem solum:Cur non, inquam, Phormio,Vides inter nos sic haec potius cum bonaUt componantur gratia quam cum mala?Herus liberalis est, et fugitans litium:Nam caeteri quidem hercle amici omnes modoUno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie?An legibusDaturum poenas dices, si illam eiecerit?Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis,Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.Verum pone esse victum eum: at tandem tamen