Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,Adduxtin tecum filiam?Non.Quid ita non?Postquam videt me eius mater esse hic diutius,Simul autem non manebat aetas virginisNeam negligentiam, ipsam cum omni familiaAd me profectam esse aibant.Quid illic tam diu,Quaeso, igitur commorabare, ubi id audiveras?Pol me detinuit morbus.Unlde? aut qui?Rogas?Senectus ipsa est morbus; sed venisse easSalvas audivi ex nauta qui illas vexerat.Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme?Quod quidem me factum consili incertum facit;Nam hanc conditionem si cui tulero extrario,Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est.Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihiScibam: ille, si me alienus affinem volet,Tacebit dum intercedet familiaritas;Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet:Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea;Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domoId restat; nam ego meorum solus sum meus.Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est:Neque defetiscar usque adeo experirier,Donec tibi id quod pollicitus sum effecero.Ego hominem callidiorem vidi neminemQuam Phormionem: venio ad hominem ut diceremArgentum opus esse, et id quo pacto fieret:Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem;Dis gratias agebat, tempus sibi dariUbi Phaedriae esse ostenderet nihilo minusAmicum sese quam Antiphoni: hominem ad forumIussi operiri; eo me esse adducturum senem.Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, PhaedriaePater venit: sed quid pertimui autem, bellua?