Aufer te hinc.Iam opus est.Iam feres.Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret.Solus est homo amico amicus.Eamus ergo ad eum ocius.Numquid est quod opera mea vobis opus sit?Nihil: verum abi domum;Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu,Consolare: Cessas?Nihil est aeque quod faciam libens.Qua via istuc facies?Dicam in itinere: modo te hinc amove.