Aine vendidit?Vendidit.Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo!Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.Obtundis.Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine:Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.Verba istaec sunt.Pamphilamne hac urbe privari sines?Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?Neque ego, neque tu.Di tibi omnes id quod es dignus duint.Ego te complures adversum ingenium meum menses tuliPollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim diesQuam ad dares huic praestituta.Factum.Num ego istuc nego?Iam ea praeteriit?Non; verum haec ei antecessit.Non pudetVanitatis?Minime, dum ob rem.Sterquilinium.Dorio,Itane tandem facere oportet?Sic sum: si placeo, utere.Sicine hunc decipis?Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihiMiles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarierTriduum hoc, promissum fuerat.