At nunc dicam quod libenter audias.Loquere, audio.Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi.Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti.Idem ego metuo.Non mihi credis?Hariolare.Sin fidem do.Fabulae.Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.Logi.Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.Somnia.Experire; non est longum.Cantilenam eandem canis.Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu—Garri modo.Adeone ingenio esse duro te atque inexorabiliUt neque misericordia neque precibus molliri queas?Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis?Miseritum est.Hei veris vincor.Quam uterque est similis sui.Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine,Tum hoc esse mihi obiectum malum!Ah, quid istuc autem est, Phaedria?O fortunatissime Antipho.Egone?Cui quod amas domi est;Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo.Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum.Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio.Ipsum istuc mihi in hoc est.Heia, ne parum leno sies.Numquid hic confecit?Hicine? quod homo inhumanissimus:Pamphilam meam vendidit.Quid? vendidit?