Senectutem oblectet; respice aetatem tuam.Te oblectet; tibi habe.Minue vero iram.Hoc age:Satis iam verborum est: nisi tu properas mulieremAbducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio.Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam,Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho.Si quid opus fuerit, heus, domo me.Intelligo.Quanta me cura et sollicitudine afficitGnatus, qui me et se hisce impedivit nuptiis;Neque mihi in conspectum prodit, ut saltem sciamQuid de hac re dicat, quidve sit sententiae.Abi; vise redieritne iam an nondum domum.Eo.Videtis quo in loco res haec siet.Quid ago? dic, Hegio.Ego Cratinum censeo,Si tibi videtur.Dic, Cratine.Mene vis?Te.Ego quae in rem tuam sint ea velim facias: mihiSic hoc videtur. Quod te absente hic filiusEgit restitui in integrum aequum est et bonum,Et id impetrabis: dixi.Dic nunc, Hegio.Ego sedulo hunc dixisse credo: verum ita est,Quot homines, tot sententiae; suus cuique mos.Mihi non videtur quod sit factum legibusRescindi posse; et turpe inceptum est.Dic, Crito.Ego amplius deliberandum censeo:Res magna est.Numquid nos vis?Fecistis probe:Incertior sum multo quam dudum.NegantRedisse.