Quandoquidem solus regnas, et soli licetHic de eadem causa bis iudicium adipiscier.Etsi mihi facta iniuria est, verumtamenPotius quam lites secter, aut quam te audiam,Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubetDotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe.Ha, ha, he! homo suavis.Quid est? num iniquum postulo?An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est?Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis,Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An,Ut ne quid turpe civis in se admitteretPropter egestatem, proximo iussa est dari,Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem—Ohe,Actum, aiunt, ne agas.Non agam? immo haud desinam,Donec perfecero hoc.Ineptis.Sine modo.Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est.Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tuaPræterierat iam ad ducendum aetas.Omnia haecIllum putato quae ego nunc dico dicere;Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.Iratus est.Tute idem melius feceris.Itane es paratus facere me adversum omnia,Infelix?Metuit hic nos, tametsi seduloDissimulat.Bene habent tibi principia.Quin quod estFerendum fers? tuis dignum factis feceris,Ut amici inter nos simus.Egon tuam expetamAmicitiam? aut te visum aut auditum velim?Si concordabis cum illa, habebis quae tuam