Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi:Et qui cognatum me sibi esse diceret.Proinde expiscare, quasi non nosses.Nossem?Ita.Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.Eho, tu sobrinum tuum non noras?Enicas:Dic nomen.Nomen?Maxime. Quid nunc taces?Perii hercle: nomen perdidi.Hem, quid ais?Geta.Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem,Non dico: quasi non noris, tentatum advenis.Egone autem tento?Stilpho.Atque adeo quid mea?Stilpho est.Quem dixti?Stilphonem, inquam, noveras?Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuitQuisquam istoc nomine.Itane? non te horum pudet?At si talentum rem reliquisset decem—Di tibi malefaciant.primus esses memoriterProgeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihiCognata ea esset dicererm: itidem tu face.Cedo qui est cognata?Eu, noster, recte. Heus tu, cave.Dilucide expedivi quibus me oportuitIudicibus: tum, si id falsum fuerat, filiusCur non refellit?Filium narras mihi,Cuius de stultitia dici ut dignum est non potest?At tu qui sapiens es magistratus adi;Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi;