Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?Hanc Demipho negat esse cognatam?Negat.Neque eius patrem se scire qui fuerit?Negat.Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini.Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?Negat.Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.Si herum insimulabis avaritiae, male audies.O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,Pauper, cui opera vita erat, ruri fereSe continebat: ibi agrum de nostro patreColendum habebat. Saepe interea mihi senexNarrabat se hunc negligere cognatum suum:At quem virum! quem ego viderim in vita optimum.Videas te atque illum ut narras.I in malam crucem.Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam gravesOb hanc inimicitias caperem in vestram familiam,Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.Pergin hero absenti male loqui, impurissime?Dignum autem hoc illo est.Ain tandem, career?Geta.Bonorum extortor, legum contortor.Geta.Responde.Quis homo est? ehem!Tace.Absenti tibiTe indignas, seque dignas, contumeliasNunquam cessavit dicere hodie.Ohe, desine.Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto,Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas: