Tu servus: verum, si cognata est maxime,Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet,Dotem daretis; quæreret alium virum.Qua ratione inopem potius ducebat domum?Non ratio, verum argentum deerat.SumeretAlicunde.Alicunde? nihil est dictu facilius.Postremo, si nullo alio pacto, foenore.Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederetTe vivo.Non, non sic futurum est: non potest.Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarierMihi istum volo, aut ubi habitet demonstrarier.Nempe Phormionem?Istum patronum mulieris.Iam faxo hic aderit.Antipho ubi nunc est?Foris.Abi, Phaedria: eum require atque adduce huc.EoRecta via equidem illuc.Nempe ad Pamphilam.At ego Deos Penates hinc salutatum domumDevertar; inde ibo ad forum, atque aliquot mihiAmicos advocabo ad hanc rem qui assient,Ut ne imparatus sim, si adveniat Phormio.ITANE patris ais conspectum veritum hinc abisse?Admodum.Phanium relictam solam?Sic.Et iratum senem?Oppido.Ad te summa solum, Phormio, rerum redit.Tute hoc intristi: tibi omne est exedendum. Accingere.Obsecro te—Si rogabit?In te spes est—Eccere.