O artificem probum.Egone illi non succenseam? Ipsum gestioDari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciatLenem patrem illum factum me esse acerrimum.Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas.Ecce autem similia omnia; omnes congruunt;Unum cognoris, omnes noris.Haud ita est.Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest.Quum ille est, praesto hic est: tradunt operas mutuas.Probe horum facta imprudens depinxit senex.Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,Ex qua re minus rei foret aut famae temperans;Non causam dico quin quod meritus sit ferat.Sed si quis forte, malitia fretus sua,Insidias nostrae fecit adolescentiae,Ac vicit; nostrane ea culpa est an iudicum,Qui saepe propter invidiam adimunt diviti,Aut propter misericordiam addunt pauperi?Ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.An quisquam iudex est qui possit noscereTua iusta, ubi tute verbum non respondeas,Ita ut ille fecit?Functus adolescentuli estOfficium liberalis. Postquam ad iudicesVentura est, non potuit cogitata proloqui:Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.Laudo hunc; sed cesso adire quamprimum senem?Here, salve: salvum te advenisse gaudeo.Oh,Bone custos, salve, columen vero familiar,Cui commendavi filium hinc abiens meum.Iam dudum te omnes nos accusare audioImmerito, et me horunc omnium immeritissimo.Nam quid me in hac re facere voluisti tibi?Servum hominem causam orare leges non sinunt:Neque testimoni dictio est.Mitto omnia.Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino.