Ah, sanusne es?Domum ire pergam: ibi plurimum est.Revocemus hominem.Sta ilico.Hem,Satis pro imperio, quisquis es.Geta.Ipse est quem volui obviam.Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.Faciam.Eloquere.Modo apud portum—Meumne?—Intellexti.Occidi.Hem.Quid agam?Quid ais?Huius patrem vidisse me, patruum tuum.Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,Nulla est mihi vita expetenda.Ergo istaec quum ita sint, Antipho,Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.Non sum apud me.Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabiturCommeruisse culpam.Hoc verum est.Non possum immutarier.Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?Quum hoc non possum, illud minus possem.Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?Et quidem ego.Obsecro:Quid si assimulo? satin est?Garris.Vultum contemplamini: hem,Satin sic est?