Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset,Neu me cupidum eo impulisset, quod mihi principium est mali.Non potitus essem: fuisset tum illos mihi aegre aliquot dies:At non quotidiana cura haec angeret animum.Audio.Dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mihi consuetudinem.Aliis quia defit quod amant aegre est: tibi quia superest dolet.Amore abundas, Antipho.Nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.Ita me Di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui;Iam depecisci morte cupio: tu coniicito caetera;Quid ego ex hac inopia nunc capiam, et quid tu ex hac copia;Ut ne addam quod sine sumtu ingenuam liberalem nactus es;Quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam;Beatus ni unum hoc desit, animus qui modeste istaec ferat.Et si tibi res sit cum eo lenone quocum mihi est, tum sentias.Ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet poenitet.At tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,Cui de integro est potestas etiam consulendi quid velis;Retinere, amare, amittere. Ego in eumn incidi infelix locumUt neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia.Sed quid hoc est? videone ego Getam currentem huc advenire?Is est ipsus: hei timeo miser quam hic nunc mihi nuntiet rem.Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.Quidnam ille commotus venit?Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.Quid istuc mali est?Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.Quam hic fugam aut furtum parat?Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?Te nominat.Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.