Ea sita erat exadversum: neque illi benevolensNeque notus neque cognatus extra unam aniculamQuisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est.Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est?Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,Vultisne eamus visere? alius, Censco;Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus;Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres,Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem.Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boniIn ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,Satis, inquit, scita est: noster vero—Iam scio:Amare coepit.Scin quam? Quo evadat vide.Postridie ad anum recta pergit: obsecratSibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,Lege id licere facere; sin aliter, negat.Noster quid ageret nescire; et illam ducereCupiebat, et metuebat absentem patrem.Non, si redisset, ei pater veniam daret?Ille indotatam virginem atque ignobilemDaret illi? Nunquam faceret.Quid fit denique?Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.Quid is fecit?Hoc consilium quod dicam dedit.Lex est, ut orbae qui sunt genere proximiEis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:Paternum amicum me assimulabo virginis:Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haecConfingam, quod erit mihi bonum atque commodum.Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.