Quid? eius gnatum Phaedriam?Tamquam te.Evenit senibus ainbobus simul,Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in CiliciamAd hospitem antiquum: is senem per epistolasPellexit, modo non montes auri pollicens.Cui tanta erat res, et supererat?Desinas:Sic est ingeniun.Oh, regem me esse oportuit.Abeuntes ambo hic tum senes, me filiisRelinquunt quasi magistrum.O Geta, provinciamCepisti duram.Mihi usus venit, hoc scio:Memini relinqui me Deo irato meo.Coepi adversari primo. Quid verbis opus est?Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.Venere in mentem mili istaec; Namque inscitia est,Adversum stimulum calces?Coepi iis omniaFacere, obsequi quae vellent.Scisti uti foro.Noster mali nihil quicquam primo. Hic PhaedriaContinuo quandam nactus est puellulamCitharistriam: hanc amare coepit perdite.Ea serviebat lenoni impurissimo;Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.Restabat aliud nihil nisi oculos pascere,Sectari, in ludum ducere, et reducere.Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.In quo haec discebat ludo, exadversum ei locoTonstrina erat quaedam. Hic solebamus ferePlerumque eam opperiri dum inde iret domum.Interea, dum sedemus illi, intervenitAdolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modoPaupertas mihi onus visum est et miserum et grave.Modo quandam vidi virginem hic viciniaeMiseram suam matrem lamentari mortuam.