Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?Illa quidem nostra erit.Iocularem audaciam!Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur:Duxit.Quid narras?Hoc quod audis.O Geta,Quid te futurum est?Nescio hercle: unum hoc scio;Quod fors feret feremus aequo animo.Placet.Hem, istuc viri est officium.In me omnis spes mihi est.Laudo.Ad precatorem adeam credo, qui mihiSic oret; Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterumPosthac, si quicquam, nihil precor; tantummodoNon addat: Ubi ego hinc abiero, vel occidito.Quid paedagogus ille, qui citharistriam?Quid rei gerit?Sic tenuiter.Non multum habetQuod det fortasse.Immo nihil nisi spem meram.Pater eius rediit an non.?Nondum.Quid? senemQuoad exspectatis vestrum?Non certum scio;Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,Et ad portitores esse delatam: hanc petam.Numnquid, Geta, aliud me vis?Ut bene sit tibi.Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse,Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit?Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.Quid istuc est?Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?