Amicus summus meus et popularis GetaHeri ad me venit. Erat ei de ratiunculaIampridem apud me reliquum pauxillulumNummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.Nam herilem filium eius duxisse audioUxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.Quam inique comparatum est hi qui minus habentUt semiper aliquid addant divitioribus.Quod ille unciatim vix de demenso suo,Suum defrudans genium, comparsit miser,Id illa universum abripiet, haud existimansQuanto labore partum. Porro autem GetaFerietur alio munere, ubi hera pepererit;Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?Si quis me quaeret rufus—Praesto est; desine.Oh!At ego obviam conabar tibi, Dave.Accipe, hem,Lectum est: conveniet numerus quantum debui.Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.Sed quid tu es tristis?Egone? neseis quo in metu etQuanto in periclo simus?Quid istuc est?Scies,Modo ut tacere possis.Abi sis, insciens.Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri estTe fallere?Ergo ausculta.Hanc operam tibi dico.Senis nostri, Dave, fratrem maiorem ChrememNostine?Quidni?